petuae, indubiae, ac inviolabilis firmitatis robur obtinere debere, promittentesque, sub juramento, illas in praedictis omnibus earum punctis et conditionibus, sine ulla excusatione et exceptione, firmiter, inconcusse, et inviolabiliter tenere, observare, adimplere, et exequi, et teneri, observari, adimpleri et exequi facere. Praeterea promittimus, si ultra has leges, seu articulos suprascriptos Ordines, aliquas alias de Republ: in Conventu Regni Andreioviae, vel Cracoviae, circa Coronationem nostram sancient, et Nobis offerent, approbare, roborare et confirmare, exequique, ac adimplere sine ulla exceptione. Dantes potestatem insuper Cancellario et Vice Cancellario Regni, pro tempore existentibus, ut postquam, Deo favente, feliciter in Regnum Poloniae venerimus, hanc eorundem articulorum, seu legum confirmationem, ac confirmationem de facto articulorum et legum, quae ante Coronationem nostram, Andreioviae vel Cracoviae sancientur, sub sigillo Regni Poloniae, Ordinibus, Terris, ac subditis nostris, qui eam requirent, non expectato alio mandato nostro, uterque vel alter eorum extradat, non obstante ulla exceptione, seu quovis in contrarium mandato. Quod vero ad articulum inter caeteros in conventu Electionis Henrici Regis latum, de matrimonijs Regum attinet: cum jam sit constitutum, postulantibus, nostris Oratoribus, de matrimonio nostro cum Serenissima Principe Anna Serenissimi olim Principis Domini Sigismundi Augusti Sorore, id quod hac de re jam constitutum est, et inter caeteras conditiones oblati Regni Nobis propositum, voluntarie et libenter, bona fide adimplere pollicemur. In cujus rei fidem literas hasce manu nostra subscripsimus, sigillumque nostrum quoad praesens in Transylvania utimur ijs appendi jussimus. Actum et datum in summo templo civitatis nostrae Maggyes, sub ipsis Comitijs Generalibus, octava mensis Februarij, anno Domini, millesimo, quingentesimo, septuagesimo sexto. Praesentibus Spectabilibus, Magnificis, Generosis ac Egregijs, Joanne Tarło de Szczekarzowice, Palatino Lublinensi, et Capitaneo Pilznensi, Georgio Mniszech de Magna Kończyce Incisore Regni, ac Sanocensi et Sokaliensi Capitaneo, Alberto Starzechowski de Starzechowice, Succamerario Leopoliensi, Palatinida Podoliae. Nicolao Jazłowiecki de Buczacz, Palatinida Russiae, et Capitaneo Lubaczoviensi. Joanne de Ostrorog, Martino Lwowski ab Ostrorog, Joanne Płaza de Mstyczow, Georgio Niemsta de Krzeczencyce, Adamo Gorayski de Goray, Stanislao Łaszcz de Strzemielec, Stanislao Pstrokonski, Joanne Beldowski, Joanne Radzieiowski, Oratoribus Regni Poloniae. Item Spectabilibus, Magnificis, Generosis, Domino Christophoro Bathori de Sumlio, Comite perpetuo Comitatus Biorien: Fratre nostro observan. Christophoro Hagemas de Beregzo, Comite perpetuo Comitatus Zołnok mediocris, etc. Stephano Bathori juniori de Sumlio, et Nepote nostro, Samuele a Zborow, aulae nostrae familiari, Valentino Teorego de Eminig, Comite perpetuo Comitatus Huniad: ac aulae nostrae familiari: Georgio Bamfy, Lozoncy Capitaneo, aulae nostrae familiarium, et Consiliario nostro; Ladislao Geflaffy de Ratoth Consiliario nostro, Alexandro Kendy de Lona, Consiliario nostro, Ladislao Chaki Karetzeg, Stephano Tompa Bano nostro, districtuum Karansebes et Lugas: Volphango Bomfi, Comite Comitatus Dobocen: Balthasaro Iakchi de Kusaly, aulae nostrae familiari: Francisco Kendy de Ratnot, Comite Comitatus de Kikeleo: Stephano Apaffi, Praefecto arcis nostrae Fogaras: Volphango Bethlen, Blasio Kamoty, et Thoma Thorni, aulae nostrae familiaribus: Nicolao de Visselen, Emerico Suliog de Zopor, Magistris, Protonorarijs nostris: Gabriele Vites, Comite Comitatus Torden: Gabriele Peokri de Petrovinia, Nicolao Valkai, Gabriele Chaki de Palota, Georgio Vas de Czegie, et Joanne Cheffei de Nozali, Comitibus Comitatus Kolosien. Michaele Kornis de Erdeo, Zentigeorgij Comite fodinae nostrae salium Siculicalium: Francisco et Emerico Lazar, Judicibus Regijs, Sedis nostrae Siculicalis Maros: Volphango Kornis de Zentphal, et Michaele Petki, Sedis Siculicalis, Udvarseli, Judicibus Regijs: Augustino Heiduig, Regio Judice Cibinien: Proceribus, Dignitarijs, Officialibus, ac Nobilibus Poloniae et Transylvaniae, et alijs quam plurimis omnium Statuum et Ordinum Regni nostri, Transsilvaniae, et partium Ungariae sibi annexarum, Legatis.
Martinus Berzevicejus, Procancell.
Significamus hisce literis nostris, quorum interest universis et singulis, praesentibus et futuris. Quia Nos considerantes erga Nos singularem propensionem, ac singularia studia Consiliariorum, dignitariorum, officialium, nobilium, omniumque Statuum ac Ordinum Regni Poloniae et M. D. L. Tetrarumque ac Dominiorum ijs annexorum, quod Nos potissimum inter caeteros Principes Christianos, ad fastigium Regium voluntatibus ac suffragijs suis extulerint, Regemque suum, et eundem Magnum Ducem, jure electionis ipsorum, libere creaverint, cum bona et matura deliberatione: ac ex debito et officio nostro, secutique vestigia Antecessorum nostrorum, Divorum Poloniae Regum, et Magnorum Ducum Lithvaniae, omnia privilegia, donationes, inscriptiones, advitalitates, libertates, praerogativas, immunitates, tam Regni et Magni Ducatus, quam