universi, non unius Status, sed omnium Ordinum consensu.
Cum vero Electus Serenissimus Rex Stanislaus Augustus firmissimo jurejurando se obstrinxerit ad leges, libertates, immunitates tum ecclesiasticas, tum saeculares, jura publica et privata a Divis olim Regibus concessa, ac privilegiis stabilita, integre et Sacrosancte servanda, tuendaque; nos vicissim policemur Eidem Serenissimo Regi Stanislao Augusto fidem, reverentiam, obsequium (perinde ac aliis Regibus nostris superioribus ex aequo, justo ac honesto praestita sunt) nos constanter ac perpetuo praestituros. Atque hoc Electionis nostrae decretum, immortalis Dei benignitate, ductu, ac nomine libenter illud executuri, concordibus omnium Ordinum sententiis pro more recepto, Illustri Magnifico Domino Comitiorum Electionis Mareschalco munus imponimus, notum faciendi, in manusque Suae Majestatis tradendi; caeteraque omnia pro ejusmodi rerum ratione agendi perficiendique. In cujus rei fidem praesentium Dominorum Senatorum, et ex equestri Ordine ad sigillandum Deputatorum sigilla sunt appensa. Datum per manus Celsissimi et Excellentissimi Domini Michaelis Ducis Czartoryski Supremi Magni Ducatus Lithuaniae Cancellarii, ipsis Comitiis Electionis ad Varsaviam die 7 mensis Septembris, anno post Natum Regem Regum 1764. Praesentibus:
Josepho Kierski Secretario Majori Regni Suffraganeo Posnaniensi, Alexandro Horain Referendario Lithuaniae Suffraganeo Samogitiae, Antonio Przezdziecki, Referendario M. D. Lit., Casimiro Poniatowski Succamerario Regni, Michaele Brzostowski Stabuli Praefecto M. D. Lit., Felice Czacki Pocillatore Regni, Ludovico Oskierka Pincerna M. D. L., Stanislao Duce Czartoryski Venatore Regni, Antonio Zabiełło Venatore M. D. Lith., Michaele Lipski Notario Regni Abbate Lubensi, Antonio Pac Notario M. D. Lith., Antonio Tyzenhauz Notario M. D. L., Friderico Bruhll Supremo Praefecto Rei Armamentariae Regni Capitaneo Castrensi Varsaviensi, Eustachio Potocki Praefecto Rei Armamentariae M. D. L., Leonardo Pociey Castra-Metatore M. D. L., Ioanne Chrysostomo Kraiewski Instigatore Regni, Andrea Zienkowicz Instigatore M. D. Lit., Stanislao Grodzicki Vice-Instigatore Regni, Francisco Czerny Custode Coronarum Regni, Josepho Dunin Karwicki Sigilli Majoris, Ignatio Malczewski Sigilli Minoris Regni Regentibus, Adamo Rzewuski Vągrovecensi, Vladislao Walknowski Tremesnensi Abbatibus, Stanislao Łętowski Cracoviensi, Stanislao Sobolewski Varsaviensi, Josepho Wilczewski Visnensi, ........ Tuchołka Mariemburgensi,
Succamerariis Terrestribus, Mathia Łuszczewski Lanciciensi, Theodoro Moszczeński Brzestensi Cujaviensi, Francisco Zagorski Owrucensi, ...... Branicki Haliciensi,
Francisco Bieliński Czerscensi, Mathia Szymanowski Vissogrodensi, Josepho Młocki Zakroczymensi, Josepho Karczewski Livensi, Thoma Ossoliński Nurensi, Valeriano Łuszczewski Sochaczeviensi, Antonio Lasocki Gostinensi Capitaneis Castrensibus, Felice Turski Coadjutore Praeposito Gnesnensi, Luca Godurowski Primicerio Leopoliensi, Francisco Sierakowski Scholastico, Andrea Młodzieiowski Cancellario Gnesnensibus, Antonio Okęcki Custode Posnaniensi, Joanne Dębowski Suffraganeo, Cypriano Wolicki Archidiacono Pomeraniae Cujaviensibus, Ignatio Comite Krasicki Praeposito Premisliensi, Francisco Pacynowski Scholastico Culmensi, Michaele Bierzyński Praeposito Kijoviensi Praelatis, Christophoro Szembek, Ignatio Cieński, Stephano Łubieński, Thoma Szaniawski Gnesnensibus, Georgio Bietkowski Leopoliensi, Michaele Sołtyk Coadjutore Primicerio, Josepho Niewieściński Cracoviensibus, ....... Złocki Cujaviensi, Joanne Josepho de Skrzetuszewo Wawrzecki Vilnensi, ...... Łempicki, Josepho Gliński, Josepho Kochanowski Plocensibus, Antonio Wyszyński Premisliensi, Michaele Zienowicz Samogitiae, Alexandro Grąbczewski Culmensi, Xaverio Grochowalski Chelmensi Canonicis Cathedralibus, Simone Dzierzbicki Lanciciensi, Josepho Brzeziński Inovladislaviensi, Paulo Boski Czerscensi, Theodoro Szydłowski Varsaviensi, Theodoro Woyczyński Ravensi Vexilliferis Palatinatuum et Districtuum, Francisco Walknowski Calissiensi, Venceslao Przyłubski Brestensi Cujaviensi, Sigismundo Staniszewski Varsaviensi, Josepho Rudkowski Dobrzynensi Judicibus, Mathia Gliszczyński Calissiensi, Mathia Sobolewski Varsaviensi, Clemente Nakwaski Wissogrodensi Notariis, Ignatio Pruski Sub-Judice Ravensi Terrestri, Josepho de Skrzynno Dunin Capitaneo Zatoriensi, Disma Szymanowski Pincerna, Melchiore Szymanowski Venatore Varsaviensibus, Josepbo[1] Celiński Pocillatore Czerniechoviensi Officialibus Terrestribus Antonio Brzozowski Decretorum Regni Notario, Ignatio Nowicki Metrices Cancellariae Regni Majoris, Josepho Miklaszewicz Metrices Cancellariae M. D. L., Joanne Nepomuceno Słomiński Metrices Cancellariae Minoris Regni Praefectis, Francisco Soldadini Equite Aurato, Josepho Cajetano Wałkanowski Secretariis Regiis Consulibus, Andrea Orłowski Syndico Legatis urbis metropolitanae Cracoviensis, Sebastiano Bruchwicki et Francisco Hebdmann Secretariis Regiis Consulibus et Legatis civitatis metropolis Majoris Poloniae Posnaniensis, Basilio Ilaszewicz, Thoma Franchi Medicinae Doctore Consulibus Legatis metropolis Russiae civitatis Leopoliensis, Antonio Brzeski Secretario Regio, Josepho Jedliński Consulibus, Dominico Szymański Syndico Legatis civitatis Lublinensis.
caeterisque plurimis Officialibus, Capitaneis, Secretariis et Aulicis Regiis, ineolisque Regni et Magni Ducatus Lithuaniae ad praesentem Conventum Electionis Regni et Magni Ducatus Lithuaniae Varsaviae congregatis. Adstiterunt solemni juramento die 13 mensis Septembris in Archi-Collegiata Varsaviensi super pacta conventa, seu capitulationem, post traditum hocce diploma, a Sacra Regia Majestate praestito, Illustrissimi, Reverendissimus, Excellentissimi Domini: Antonius Eugenius Vice-Comes Archi-Episcopus Ephesinus Nuntius Apostolicus. Hermanus Carolus Keyzerling S. R. I. Comes, Imperatoriae Majestatis Totius Russiae; Carolus Princeps de Carolath Regis Borussiae, Legati, aliique Principum externorum Ablegati Ministri.
Vladislaus Łubienski Archi-Episcopus Gnesnensis, Primas Regni Poloniae, et Magni Ducatus Lithuaniae.
Iosephus Sosnowski Supremus M. D. L. Notarius, Mareschalcus Comitiorum Electionis mpp.
KROLA IMCI OBRANEGO STANISŁAWA AUGUSTA,
Ego Stanislaus Augustus Poloniae Rex, M. D. Lith., Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiae, Kijoviae, Vołhyniae, Podoliae, Podlachiae, Livoniae, Smolensciae, Severiae, et Czerniechowiae, spondeo, et sancte juro Deo Omnipotenti, ad haec Sancta Christi Evangelia, quod pacta conventa per Ordines Regni Mihi data, in omnibus eorum articulis, punctis, clausulis,
- ↑ Błąd w druku; powinno być – Josepho.