Strona:Volumina legum T. 7.djvu/134

Ta strona została przepisana.

tuta sunt, et quae in Conventione Coronationis constituentur, manutenebo, ijsque satisfactiam. Omnia illicite a Regno Magnoque Ducatu Lithuaniae, et Dominijs eorundem quocunque modo alienata, vel bello, vel quovis alio modo distracta, ad proprietatem ejusdem Regni Poloniae, et Magni Ducatus Lithuaniae pro posse, ad mentem pactorum conventorum, aggregabo, terminosque Regni et Magni Ducatus Lithuaniae non minuam, sed defendam, et potius faveente Deo dilatare curabo. Justitiam omnibus incolis Regni, juxta jura publica, in omnibus Dominiis constitutam, absque omnibus dilationibus et prorogationibus, administrabo, nullo etiam sanguinis nostri respectu habito. In dispensatione quoque distributivae justitiae non Me alligabo solummodo ad affectum et propensionem naturalem sanguinis, sed ipsam bene meritorum rationem prae oculis et corde habebo, in disponendis occurrentibus Officijs et beneficijs Reipublicae. Et si (quod absit) in aliquo juramentum Meum hocce violavero, tunc in eo casu ad mentem constitutionis 1609, incolae Regni et M. D. Lit. a fide et obendietia Nobis praestanda dispensantur. Sic Me Deus adjuvet, et haec Sancta Christi Evangelia.
De quo qquidem juramendo nostro a Nobis praestito, ut omnibus, quorum interest, constaret, literas hasce nostras manu nostra subscripsimus, sigillumque Regni nostri appendi jussimus. Actum et datum Varsaviae in Conventu felicis Coronationis nostrae, die 3tia Decembris, anno Domini millesimo, septingentesimo, sexagesimo quatro.
Stanislaus Augustus Rex.



CONFIRMATIO
GENERALIS JURIUM.
In Nomine Domini Amen.
NOS STANISLAUS AUGUSTUS
Dei gratia Rex Poloniae, Magnus Dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiae, Kijoviae, Vołhyniae, Podoliae, Podlachiae, Livoniae, Smolensciae, Severiae, et Czrniechoviae.

Significamus testatumque facimus hisce literis nostris, quorum interest, universis et singulis, tam praesentibus, quam futuris, horum notitiam habituris. Cum omnipotentis Dei gratia, ac liberrimarum gentium Regni Poloniae, et Magni Ducatus Lithuaniae, spontaneis suffragiis, ad thronum hujus Regni elevati, et sacro diademate insigniti sumus: primam ac praecipuam imponi Nobis necessitatem conspicimus, ut studia Statuum Serenissimae hujus Reipublicae hactenus in Nos collata, favoribus gratissimi animi nostri palam etiam profiteamur, testificemurque. Et licet nullis literarum monumentis tanta inest fides, quantam pectori nostro Regio virtus et innatus erga communem hanc patriam insculpsit amor; tamen, ne quid a veteri instituto, laudabilique Serenissimorum Antecessorum nostrorum exemplo in Nobis desiderari videatur, scripto id cavemus, quod re ipsa sanctissime observare, tueri, et manutenere spopondimus; tum, Sacramento jurisjurandi a Nobis solenniter praesito, promisimus; ac propterea sponte nostra, ac animo deliberato morem et consuetudinem Divorum Antecessorum nostrorum et Regum Poloniae, et Magnorum Ducum Lithuaniae insequentes, omnia privilegia, donationes, inscriptiones, advitalitates, libertates, praerogativas, et immunitates Regni Poloniae, et Magni Ducatus Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiae, Kijoviae, Vołhyniae, Podoliae, Podlachiae, Livoniae, Smolensciae, Severiae, Czerniechoviaeque, ut et in specie Ducalis Prussiae, Lemburgi et Bitoviae, juxta jura sua, (quo nomine confirmationem nostram, ad normam a Divis Antecessoribus editam, ex Cancellaria nostra extradere, et constitutionibus moderni Conventus inserere jussimus) ac aliarum Provinciarum ijs annexarum, conjuctim aut separatim ipsis concessas, ecclesiasticas, et saeculares, publicarumque, ac privatarum personarum cujuscunque status, conditionis, aut sexus existentium, civitatium ac locorum quorumcunque per Antecessores nostros Reges Poloniae, et Magnos Duces Lithuaniae, ac Terrarum ijs conjunctarum, Principes, Duces, ac Dominos, tam in toto, quam in parte, praesertim vero Casimirum Magnum, Ludovicum Loiz nuncupatum, Vladislaum Secundum Jagellonem doctum, Fratremque Ejus Vittoldum, et Sigismundum, Magnos Duces Lithuaniae, Vladislaum Tertium, Casimirum Tertium, Jagellonis Filios, Ioannem Albertum, Alexandrum, Sigismundum Primum, Sigismundum Secundum Augustum, Henricum, Stephanum, ac Sigismundum Tertium et Vladislaum Quartum, Joannem Casimirum, Michaelem, Joannem Tertium, Augustum Secundum, ac Augustum Tertium, Reges Poloniae, et Magnos Duces Lithuaniae; ac etiam per Magistratus Prussiae atque Archi-Episcopos, Episcopos, Magistros, et Praeceptores antiquos Livoniae, necnon Duces, Principes, ac Dominos Terrarum Russiae et Masioviae, juste et legitime concessas et emanatas, ac juri communi utriusque gentis non contrarias; item jura, leges et statuta, constitutiones, Judicia Tribunalis, et alia ultimae instantiae, ac decreta, libertates ac immunitates in Conventibus Generalibus quibuslibet ordinationes latas atque sancitas, nominatim autem libertates ac leges in Conventu Electionis Henrici Regis, ac in Conventu Andrejoviensi, et Coronatione Regis Stephani, constitutionesque in Coronatione Sigismundi Tertij laudatas; ac denique leged in Comitiis Convovationis ultimariae sub Confoederatione, et quae in praesentibus Comitiis Coronationis sancientur, et Nobis exhibebuntur; ita tamen, ut nec