Elegia Reipublicae ob mortem Tarnovii

<<< Dane tekstu >>>
Autor Melchior Pudłowski
Tytuł Elegia Reipublicae ob mortem Tarnovii
Pochodzenie Melchior Pudłowski i jego pisma
Redaktor Teodor Wierzbowski
Wydawca Biblioteka Zapomnianych Poetów i Prozaików Polskich
Data wyd. 1898
Druk K. Kowalewski
Miejsce wyd. Warszawa
Źródło Skany na Commons
Inne Cały zbiór
Pobierz jako: EPUB  • PDF  • MOBI 
Indeks stron

Elegia Reipublicae ob mortem Tarnovii.
Philopolites et Respublica colloquuntur.

P.  Cur te tam maesto video respublica vultu?
Vel cur lugubri pectora veste tegis?
R.  Num gaudere potest genitrix, cum natus acerbis
Occumbit fatis? nonne dolere decet?
P.  Ecquis, quaeso, tuus vitales filius auras        5
Liquit tam charus, quem lacrimosa doles?
R.  Et licet ipsa meos pariter pia diligo natos:
Sed quem nunc doleo charior ille fuit.
P.  Credo quidem, sed dic, oro, quod nomen habebat?
Num primas aliquis magnan imusque fuit?        10
R.  Dicis vera: fuit talis Tarnovius ille,
Qui mihi defensor, qui mihi murus erat.
P.  Huncne adeo luges? hune charum pignus appellas?
At multis hostis dicitur esse tuus.
R.  Hos potius dicas hostes, nec pignora nostra,        15
Ille decus nostrum praesidiumque fuit.

P.  Tamne fuit de te meritus bene? dic mihi, quaeso,
Scire etenim cupio singula facta viri.
R.  Singula si narrare velim, prius aetheris huius
Me lux deficiet, quam tibi cuncta canam;        20
Praeclarus vixit, vivus moriensque fefellit
Nullum: num soli non tibi notus erat?
P.  Notus erat, nomenque meas pervenit ad aures,
Sed non censebam tam meruisse bene.
R.  Hoc doluisse magis possum, quod non sua tantae        25
Gloria virtuti laus, meritisque datur.
Quis nunc est meritis, Tarnovi, par tibi primas?
Qui mihi suppetias auxiliumque feret?
Te duce fortunata fui, seu Marte cruento,
Seu pacis mea res tempore gesta fuit.        30
Hostibus horrendus fueras, pugnacibus armis
Tu mihi defensor, tu mihi murus eras.
Non te consiliis fuerat praestantior alter,
Rectis degebas quando togate domi,
Iustitiam vero quanta pietate colebas?        35
Iustitiam, inquam, quae est dulcis amica mihi.
Sanctae religionis eras sincerus amator,
Quam defendebas funera ad usque tua.
Talem non lugebo ducem? non corde dolebo
Natum, quo vivo laetificata fui?        40
At nunc ecce mei nati in mea viscera strictis
Ensibus (o miseram me) sine mente ruunt.
Ecce foris stragem crudelia bella minantur:
Nunc te Tarnovi vivere chare velim.
Quid faciam? non ipsa mihi succurrere possum,        45
Nec nati miseram rite iuvare volunt.
En orbata gemo, nulli solantur amici,
Pulsa fides, pietas, iusque, Deique timor.
Excussit mihi iam lacrimas tua tanta querela,
Quis certe tibi non condoluisse queat?        50
Attamen hunc, quaeso, cohibe respublica luctum:
Concedent superi tempora laeta tibi.
Nascetur, solum speres, Tarnovius alter,
Qui tibi firmus opem auxiliumque ferat.

R.  Haec utinam fiant, quae tu praedicis, amice,
Non tamen a lacrimis abstinuisse queo.




Tekst jest własnością publiczną (public domain). Szczegóły licencji na stronach autorów: Melchior Pudłowski, Teodor Wierzbowski.