Mikołaja Sępa Szarzyńskiego Poezye/Epitaphium Boleslao Audaci, regi Poloniae

<<< Dane tekstu >>>
Autor Mikołaj Sęp Szarzyński
Tytuł Epitaphium Boleslao Audaci, regi Poloniae
Pochodzenie Mikołaja Sępa Szarzyńskiego Poezye
Wydawca Akademia Umiejętności
Data wyd. 1903
Druk Drukarnia Uniwersytetu Jagiellońskiego pod zarządem J. Filipowskiego
Miejsce wyd. Kraków
Źródło skany na Commons
Inne Cały tekst
Pobierz jako: EPUB  • PDF  • MOBI 
Indeks stron
LIV.
Epitaphium Boleslao Audaci, regi Poloniae.

Ergo erat in fatis, heros fortissime, quondam
Rex et Sauromatae, Boleslae, gloria gentis
Ingens, ut patria procul, abiectusque iaceres
Pulvere sub vili, vili corpusque cucullo
Contectus, cultus[1] vacuis sub montibus? Eheu,
Ut sequitur nullum instabilis Fortuna favore
Continuo. En sic ille iacet, Germania cuius
Bellatrix animos atque invicta horruit arma,
Cui populosa manus porrexit Prussia, cuique
Principi et auro et equis et pugnaci ardua pube
Septenni cessit superata Kiovia bello.
Hic etiam reges tibi, Pannonia inchta, victor
Imposuit pulsos: quantum quoque fortibus ausis,
O rex, tu poteras, vastata Bohemia sensit.
Macte animis ingentibus, heros: sed mage macte,
Quod facilis patriae iusto superumque furori
Cessisti, renuens exsecranda arma movere.
Quod si quanto animo exilium sacramque tulisti

Pauperiem, tanto potuisses ferre secundam
Fortunam, quae te patrias contemnere leges
Impulit et dirum sacrato sanguine ferrum
Imbuere: haud tua nunc Vilaci ingloria stagna
Monstrarent populis parvo ossa ingesta sepulchro,
Sed tua te armipotens operoso marmore tectum
Sarmatia aspiceret tanto et posuisset alumno
Carpatios tumulum superantem vertice montes.




  1. W pierwodruku: cultu.





Tekst jest własnością publiczną (public domain). Szczegóły licencji na stronie autora: Mikołaj Sęp Szarzyński.