Historya Nowego Sącza/Tom III/Dodatek X

<<< Dane tekstu >>>
Autor Jan Sygański
Tytuł Dodatek X
Pochodzenie Historya Nowego Sącza
Tom III. Zabytki dziejowe miasta
Wydawca Nakładem autora
Data wyd. 1902
Druk Drukarnia Wł. Łozińskiego
Miejsce wyd. Lwów
Źródło Skany na Commons
Inne Cały tom III
Pobierz jako: EPUB  • PDF  • MOBI 
Indeks stron


X.

Zygmunt I. Zatwierdza w Krakowie 13. września 1535 ponownie ugodę o młyn, zawartą jeszcze w r. 1337 za pośrednictwem Jana Grota, biskupa krakowskiego, i królowej Jadwigi, pani sandeckiej[1], między księdzem Wroblinem, proboszczem od św. Wojciecha w Nowym Sączu, a wójtami miasta.
In Nomine Domini Amen. Nos Sigismundus Dei gratia Poloniae Rex, Magnus Dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, nec non terrarum Cracoviensis, Sandomiriae, Siradiae, Lanciciae, Cuiaviae, Culmensis, Elpinensis, Pomeraniae, Mazoviae Dominus et Haeres.
Significamus tenore presentium quibus expedit universis. Quia nomine universitatis vicariorum eeclesiae collegiatae sandecensis exhibitae fuerunt coram nobis literae infrascriptae sub titulis et sigillis duobus, altero olim Joannis Episcopi, altero vero Capituli Cracoviensis, appensis editae in pergameno scriptae, per mutationem molendinorum pro macellis et e contra, nec non relictam vicariis ipsis eorumque antecessoribus facultatem liberam molendi in molendinis praedictis frumenta sua sine prestatione mensurarum in se continentes, supplicatumque fuit deinde nobis, ut easdem literas propter vetustatem illarum innovari mandare authoritate nostra regia approbare et confirmare dignaremur. Quarum quidem literarum tenor de verbo ad verbum hic sequitur et est talis:
In Nomine Domini Amen. Nos Joannes divina et apostolicae sedis providentia Episcopus et Capitulum Ecclesiae Cracoviensis notum facimus universis praesentes literas inspecturis, quod accedentes ad nostram praesentiam in capitulo generali honorabilis vir dominus Wroblinus, canonicus et frater noster, ac Georgius advocatus civitatis nostrae Novae Sandecz, pro se et vice Nicolai sui avunculi advocati ibidem nobis humiliter supplicaverunt, ut concordiam inter eos super molendino ecclesiae parochialis in Sandecz pro se et vice Nicolai certis reditibus permutato, iuxta modum infrascriptum dignaremur nostro authentico consensu et literarum nostrarum munimine roborare, instrumentum huiusmodi concordiae producentes in nostri medium tenoris ipsius:
In Nomine Domini Amen. Nos Wroblinus canonicus et officialis cracoviensis, plebanus, nec non Nicolaus et Georgius advocati sandecenses, ad universorum quibus expedit notitiam et ad perpetuam in memoriam deducimus per praesentes. Quod dum dudum a tempore fundationis civitatis Novae Sandecz praedictae inter plebanos et advocatos quondam, qui fuerunt pro tempore, super fundo molendini ecclesiae parochialis Sancti Adalberti prope ipsam civitatem, et super aquae ductu clausura victura (?) et aliis circumstantiis valde multis assidua contentio versaretur, quae etiam utpote pacis aemula et satrix zizaniae in medium nostri suae sparserit semina pravitatis, nos autem sane advertentes ex huiusmodi nostrorum praedecessorum dissensionum reliquiis nedum nobis, sed et nostris successoribus posse verisimiliter plura mala peiora prioribus succrescere et turbulentius provenire, viam et aditum ipsis quantum possibile videbatur viris idoneis Deo propitio praeclusimus, rancores simul et odia ex eisdem pullulancia radicitus extirpando. Ex conniventia siquidem Serenissimae Reginae Hedvigis senioris reginae Poloniae, gubernatricis civitatis et territorii sandecensis, mediante honorabili viro domino Zbiszcone praeposito cracoviensi, et discretis viris Petermanno et Ulmanno civibus sandecensibus, ad hoc salubre negotium per nos electis et per dictam dominam reginam specialiter deputatis, talis concordia inter nos et ordinatio, sub ratihabitione venerabilis Patris et Domini nostri domini Joannis Episcopi Cracoviensis et sui capituli, per commutationis modulum intervenit: Videlicet quod praefati advocati et eorum successores idem molendinum iure proprietatis et dominii cum plena libertate, qua ipse plebanus et sui successores illud hactenus possederant et tenebant, perpetuis temporibns iare haereditario libere possidebunt. Et viceversa plebanus praedictus et sui successores per commutationis titulum tres pannicidarum cameras et duas bancas sutorias, et unum macellum carnificum ac unam cameram institoriam, quae ad ipsos advocatos communiter pertinebant, iure proprietatis et dominii cum omnimoda libertate, qua ipsi et eorum progenitores liberi et sine quavis contributione, solutione, exactione et servitio qualicunque hactenus possederunt et tenebant, a festo beati Martini proxime affuturo signanter nomine suae ecclesiae supradictae perpetuis temporibus iure haereditario cum omnimoda utilitate et melioratione possidebunt. Hoc signanter adiecto, quod dictus plebanus et sui successores molere sua frumenta pro pane et braseo pro cerevisia quantum suae curiae et familiae sufficit in quocunque molendino advocatorum eorundem et suorum successorum moluerunt sine metreta qualibet et mercede ac sine dolo et malitia ac contradictione cuiuslibet molendinatoris vet domini molendini liberam et omnimodam liabeant facultatem. Ita tamen quod ipsi plebani sua frumenta et brasea suis equis et curribus introducere et reducere et suum ad hoc adhibere nuncium tenebuntur. Quae quidem frumenta et brasea plebanorum multis illis, quae antea in molendinum adducta fuerunt, mox et sine contradictione qualibet ipse molendinator ponere in cophinos et fideliter ac utiliter molere teneatur. Verum si ex culpa seu procuratione dictorum advocatorum ecclesia Sancti Adalberti per alicuius potentiam praemissis reditibus privaretur vel infringeretur libertate, ex tunc idem molendinum ad ius et proprietatem eiusdem ecclesiae revertatur. In cuius rei memoriam et efficaciam firmiorem praesentes appensione sigillorum inclytae dominae reginae praedictae et communitatis civium sandecensium ac nostrorum procuravimus communiri.
Actum in Dambrowa villa domini Zbisconis praepositi praedicti et confirmantis, in praesentia dominae reginae praedictae in Antiqua Sandecz, et publicatum in civitate Nova Sandecz coram konsulibus et scabinis in iudicio bannito, facta resignatione hinc et inde omnium praemissorum sub Anno Domini 1337 in octava Petri et Pauli Apostolorum. Praesentibus nobilibus viris dominis, Strzezone de Unikow procuratore dominae reginae saepedictae. Andrea subdapifero eiusdem, Sciborio de Lukowic, et viris discretis Nicolao Cuteri, Joanne Grebii, Nicolao Gordibiro viris consularibus, Hedino, Germano, Hervico et Helingo scabinis et aliis pluribug; fide dignis.
Nos igitur ipsorum iustis precibus annuentes ordinationem, permutationem et concordiam supradictas, utpote tam personis quam ecclesiae utiles et salubres, ratas et gratas liabentes ac ipsas perenniter et inviolabiliter durare volentes, authoritate praesenti confirmamus. In cuius rei testimonium has nostras literas ipsis dari volumus nostrorumque sigillorum munimine roboramus, sub Anno Jncarnationis Domini 1337 quinto nonas octobris. Praesentibus honorabilibus viris dominis, Bodzanta decano, Jaroslao archidiacono, Zbyscone, praeposito, Petro scholastico, Jacobo custode, et plurimis cononicis cracoviensibus in capitulo generali congregatis.
Nos itaque Sigismundus Rex praefatus considerantes praesentes literas, esse salvas, illaesas, non viciatas, et omni prorsus sinistrae suspitionis serupulo carentes, eas innovari mandavimus authoritate nostra regia in omnibus et singulis illarum punctis, clausulis, et articulis approbavimus, ratificavimus et confirmavimus, approbamusque, ratificamus et confirmamus, decernentes, promulgationem nec non facultatem liberam molendi frumenta in molendinis vicariis praefatis personae olim plebani sandecensis, cui suecesserunt derelictis, aliaque omnia et singula in eisdem literis contenta robur perpetuae firmitatis habitura esse. Qaia autem questi fuerunt coram nobis vicarii ecclesiae collegiatae sandecensis praedictae, quod generosus Joannes Pieniążek, capitaneus sandecensis, praedictos coegisset, supplicando nobis, ut illos in usu praeinsertarum literarum per eos hactenus in continuata observatione habito conservare ad praestationemque mensurarum in praedictis molendinis faciendam cogi non permitiere dignaremur. Nos auditis partium propositionibus et responsis decrevimus et decernimus, eosdem vicarios ecclesiae collegiatae sandecensis ac corum singulos modernos et pro tempore existentes vigore literarum permutationis praeinsertarum per nos eis confirmatarum a praestandis mensuris de frumentis ipsorum omnis grani in praefatis molendinis nostris sandecensibus debere esse perpetuo immunes et exemptos. Mandavimus et mandamus capitaneo nostro sandecensi, generoso Joanni Pieniążek, moderno et cuicunque pro tempore existenti, ut eosdem vicarios in eadem immunitate conservet ad praestandas mensuras praedictas a frumentis cuiuslibet grani deinceps eos non compellat compellique non faciat, sed in usu et observatione debita praefatarum literarum eonservet. Harum quibus sigillum nostrum est appensum testimonio literarum.
Datum Cracoviae fer a secunda in vigilia festi Exaltationis Sanctae Crucis. Anno Domini 1535, regni vero nostri anno 29. Praesentibus Reverendis in Christo Patribus et Dominis, Petro de Tomice cracoviensi et regni nostri vicecancellario, Joanne Latalski posnaniensi, Joanne Czarnkowski vladislaviensi, Andrea Cricio plocensi, Joanne Choienski praemysliensi, Jacobo de Buczacz chelmensi, Joanne Dantisco culmensi, Petro de Gamratis cameneciensi episcopis, nec non verierabilibus magnificis ac generosis, Andrea de Tenczyn castellano cracoviensi, ac belzensi chelmensi rathnensi et krasnostavensi capitaneo, Luca de Gorka posnaniensi et capitaneo Majoris Poloniae, Petro Kmitha de Wisnicze sandomiriensi, mareschalco regni ac cracoviensi scepusiensi praemysliensi et colensi capitaneo, Joanne Koscielecki lanciciensi ac slochoviensi et thucoliensi capitaneo, Joanne de Tenczyn lublinensi marschalco curiae nostrae, Nicolao de Pilcza belzensi, Spytkone de Tarnow radomiensi, regni nostri thesaurario ac krzepicensi brzeznicensi et krzeszoviensi capitaneo, Nicolao Wolski voinicensi, serenissimae Bonae reginae coniugis nostrae charissimae curiae magistro, ac sanocensi landzkorunensi lomzensi et visnicensi capitaneo, Petro Opaliński landensi, serenissimi filii nostri domini Sigismundi secundi regis Poloniae curiae magistro, Severino Boner zarnoviensi, zuppario ac magno procuratore nostro cracoviensi, ac biecensi zatoriensi oswiecimensi capitaneo, Stanislao Stadnicki sanocensi et capitaneo novae civitatis Korczyn, Martino Myszkowski wielunensi castellanis, Stanislao Olesnicki scarbimiriensi, Sebastiano Opalenicki posnaniensi et Sancti Floriani cracoviensis praeposito cracoviensi canonico secretariis nostris, Martino Zborowski pocillatore, ceterisque dignitariis ofiicialibus et aulicis nostris, testibns ad praemissa fide dignis sincere et fidelibus dilectis.
Datum per manus praefati Reverendi in Christo Patris Domini de Thomice, Episcopi Cracoviensis, et regni nostri vicecancellarii sincere nobis dilecti.
Relatio Reverendi in Christo Patris Domini Petri de Thomice Episcopi Cracoviensis et Regni Poloniae Vicecancellarii.
Kopia z XVI. wieku. Eccles. colleg. sandec. privil. et jura. vol. I. p. 23—26.





  1. Królowa Jadwiga, córka Bolesława Pobożnego, księcia kaliskiego i bł. Jolanty, wdowa po Władysławie Łokietku, po śmierci męża († 1333) opuściła na zawsze królewski Wawel i osiadła na dewocyi w klasztorze starosandeckich Klarysek, jako królowa polska i pani sandecka: „Hedvigis, uxor relicta Vladislai Loctici, regina Poloniae et domina sandecensis“. Przyjęła habit zakonny między rokiem 1337—1389, umarła w Starym Sączu 10. grudnia 1339 r. (Balzer: Geneal. Piastów, tabl. V. nr. 2. 12).





Tekst jest własnością publiczną (public domain). Szczegóły licencji na stronie autora: Jan Sygański.