Melchior Pudlovius inveni litterarum studioso salutem d.
<<< Dane tekstu >>> | |
Autor | |
Tytuł | Melchior Pudlovius inveni litterarum studioso salutem d. |
Pochodzenie | Melchior Pudłowski i jego pisma |
Redaktor | Teodor Wierzbowski |
Wydawca | Biblioteka Zapomnianych Poetów i Prozaików Polskich |
Data wyd. | 1898 (przedruk z 1536) |
Druk | K. Kowalewski |
Miejsce wyd. | Warszawa |
Źródło | Skany na Commons |
Inne | Całe Pisma |
Indeks stron |
Jacobi Gorscii, optimi et doctissimi viri, egregiam operam et singulare in te excolendo studium, generose iuvenis, liquido hinc perspicere potes, qui cum maioribus negotiis et gravioribus studiis intentus esset, non habuit tamen consilium, ut te ad litteras properantem in ipso cursu relinqueret. Et cum intellige ret absque Dialectices cognitione frustra te aliquid magni velle conari: conscripsit hanc, quam in manibus habes, artem disserendi, ea diligentia, qua potuit maxima: eo consilio, ut tu iis cognitis ad maiora libere aspirare queas. Nescio porro, quo pacto fiat, ut multi inveniantur, qui cum nihil dignum vel edant, vel edi sciant, alieno labori et bonae famae invideant: ipsique ignaviam suam, vel potius ignorantiam, quod nihil scribant, Pythagorico silentio excusent. Sileant ergo potius, quam hominibus ad virtutes et immortalitatem aspirantibus veneno linguae malevolae ac nimium dissolutae noceant, quibus ego suaderem, ut hoc silentio abiecto non in arida et sterili virtutis opinione, sed in nobilium operum aemulatione vitam instituant, eamque veluti pecora silentio non transigant. Quam sententiam cum noster Gorscius, homo ad laborem et assiduam vigiliam natus, sequitur, licet invideam subeat, tamen magna et omni auro praetiosiora assequitur. Nam et nomen suum a mortalitate (quae res inter omnes alias prima et praecipua est) vindicavit et iuventutem, litterarum avidam, perpetuo sibi devinxit. Tuum igitur erit, optime adolescens, hanc operam Gorscii exultante animo amplecti et amare, ipsique pro hac liberalitate plurimum te debere existimare. Vale et nos ama. Cracoviae.
- ↑ Przedrukowano z książki: „Jacobi Gorscii Commentariorum artis dialecticae libri decem“ wydanej w Lipsku, w roku 1536.